- HIEROLOGIA Nuptialis
- HIEROLOGIA Nuptialisseu Benedictio, quae Sacrorum genus ab Hebraeis et Christianis, uti varia Sacra a Paganis, Nuptiis adhiberi solita est, magna cum religione. Et quidem, praeter sollennem Sponsalium benedictionem, deductioni in Thalamum seu ipsis Nuptiis, alia Benedictio sollennis, apud Hebraeos, praemitti consuevit: dicta Benedictio Sponsorum seu Benedictio Nuptiarum seu Deductionis, quae rite adhibebatut, tam in in domo, ubi epularis laetitia celebrabatur, et ubi Thalamus erat, quam in alio quovis loco ex more praestituto. Cum vero unica in domo Sponlalia sequebatur Deductio in thalamum, uttaque benedictio eadem in domo fiebat. Formula vero haec erat: Benedictus sis Domine Deus noster, Rex mundi, qui universa creavit in gloriam suam. Benedictus sis Domine Deus noster, Rex mundi, creator hominis. Benedictus sis Domine Deus noster, qui creavit hominem ad similitudinem suam et ad similitudinem imaginis Archetypi sui, et praeparavis ei ex se ipso artificium (i. e. feminam) usque in saeculum. Benedictus sis Domine Deus noster, Creator hominis, Gaudendo gaudebit et exsultabit sterilis, colligendo liberos suos in sinum suum in laetitia. Benedictus sis Domine Deus noster, qui laetari facis Sion in liberis suis. Laetando laetari sac par hoc amatum, fuxta laetitiam a te donatam creaturae tuae in horto Eden ab antiquo. Benedictus sis Domine Deus noster, qui laetari facis Sponsum et Sponsam. Benedictur Domine Deus noster, Rex Mundi, qui creavit gaudium et laetitiam Sponso et Sponsae, exsultationem, cantum, hilaritatem, subilationem, amerem, fraternilatem pacem et amicitiam. Confestim Domine Deus noster andiatur. in urbibus Iudaeae, et in plateis Ierusalem vox gaudii et laetitiae, vox Sponsi et Sponsae, vox affectus mutui Sponsorum ex thalamo suo et pueri e choro modulationis suae. Benedictus sis Domine Deus noster, qui laetavi facis Sponsum cum Sponsa. Eadem in Ritualibus Iudaeorum hodiernis habetur, nec sine praeeunte vini poculo eiusque benedictione, ut in Sponsalium benedictione. Adicitur in Ritualibus, Benedictus sis Domine, qui laetificas Sponsum et Sponsam, quique eos fortunas. Confitemini Domino, quoniambonus est, quoniam in saeculum misericordia eius durat. Multiplicentur gaudia in Israele et fugiant suspiria. Cuiusmodi formulas aliasque Esrae acceptas ferunt. Quin ut decem minimum eique maiores aetate, atque ingenui adestent huic benedictioni, ex more exigebatur: cuius numerransam ex Historia Ruthae sumunt Magistri, ubi huius et Boazi nuptiis adfuisse decem Seniores, legimus Ruth. c. 4. v. 2. et 11. Horum qui maximus natu aut dignissimus, Benedictionem praeibat; quae integra, post sollennem mensae benedictionem, toties iteranda erat, quoties, durante Virginis convivio sepriduano, convivae alii aderant, quam qui benedictionem audierant Deductionis, at quam diu idem tantum, qui benedictioni deductionis adfuerant, convivae manebant, postrema eiusdem pars duntaxat mensae Benedictionem, in Virginis convivio nuptiali, quottidie sequebatur. Quod itidem dicendum, ubi caelebs Viduam duxerat, at ubi Viduus Viduam, post Deductionis diem non erat iteranda. Si vero, contra morem Maiorum, Benedictionem deductio forte antevertebat, adhibenda ea erat tempore aliquo opportuno insequenti, Habent autem Benedictionis huiusmodi exemplum, ut ante Legem datam, in eo quod de Rebecca legitur. Gen. c. 24. v. 60. ita post, Ruthae et Boazi nuptiis, Ruth. c. 4. v. 11. Etiam inter formulas, actusque primarios Legis Studioso ediscendos, Benedictionis, quam exhibuimus, formulam, non omnino ignorandam fuisse, aiunt nonnulli. Utrum vero hanc, aliamve Sponsalitiam, an utram que intellexerit Ioseph. Antiqq. l. 4. c. 8. ub. τὰς ἐπὶ τοῦ γάμου θυ??ίας, seu Sacra Nuptialia memorat, viderint alii, Selden. l. 2. Ux Hebr. c. 12. Septem Benedictionum meminit auctor libri Tobiae c. 7. v. 15. et 20. et c. 8. v. 14. et 17. ubi de nuptiis Raguelis et Sarae prolixe agens, interalia addit: Statim etiam dictis septem Benedictionibus, opulari coepêrunt; quo de numero consule Maimonidem, Ios. Caro, aliosque praefato Seldeno ciraros c. 6. Apud Paganos loco Benedictionis Sacrae, varia erant Nuptialia Sacra, de quibus alibiactum. Sed et Benedictio plane Coniugalis habetur in illo Iuv. Sat. 2. supra landato, ut et Graecorum formula, cuivis actui sollenni praemitti solita Α᾿γαθῆ τύχῃ; Latinorum item, Quod faustum felixque sit etc. Vide Liban. Declam. 35. Apud Christianos Sacra iridem Nuptialia, ipsaque veluti contractus Consecratio ac Benedictiones Nuptiis passim consuevêre adhiberi atque a Sacrorum Ministro peragi, nec sine Eucharistiae saeplus communione, ut in Occidentis moribus, a qua in Oriente arcentur Digami Trigamique per biennium trienniumque. Quin et a nonnullis lancitum legimus, Nuptias noncelebrandas omnino die, quo haberur Cena Domini, Ordinat. Eccl. Genev. 134. Quamquam etiam dotis assignatio, arrarum usus, ritusque vett velut non necesarii, aut saepius praetermissi, aut proarbitrio aboliti sunt, nihilominus tum in Occidente passim (idque non magis inter Pontificios, quam Reformatos) Bededictionis sacrae ac celebrarionis Nuptialis a Ministro sacro peragendae usus obtinet, ao per plura saecula obtinuit, tum in Oriente, ubi sacra haec nomine τῆς τελείας Ι῾ερολογίας et Ι῾εροτελεςτεῖας, i. e. Benedictionis Neptialis, continentur. Hine Tertullian. ad Uxot. l. 2. c. postr. de Christianorum sui temporis, circa A. nempe C. 200. matrimoniis, Unde, inquit, sufficiamus ad enarrandam felicitatem eius matrimonii, quod Eccl. conciliat, et confirmat Oblatio et obsignat Benedictio, Angeli renuntiant etc. Ubi oblationem pro Eucharistia sumit Bar on. etiam, et Angelos pro Ministris, contractum rite initum renuntiantibus. Eique coaevus Clem. Alex. Poedagog. l. 3. c. 1. ubi in uxorum ex alienis capillis ornatum invehitur, Τίνι γὰρ, inquit, ὁ Πρεσβύτερος ἐπιτίθη???ι χεῖρα; τίνα δὲ ἐυλογήςει; Cur enim manum imponit Presbyter? Cui cutem benedicet? Et quidem Alphonsus Ciaccon. in Evaristo (qui Oblit A. C. 120.) inquit, Ut connubia publice ac legitime fierent, iussit; et ne vir et uxor antea une dormirent, quam a Sacerdote benedicerentur. Platina vero id Soteri Papae tribuit, circa A. C. 175. a quo decretum esse scribit. Ne legitima haberetur uxor, nisi cui Sacerdos ex instituto benedixisset etc. Ep. item Decretali Callisti I. qui floruit A. C. 220. pro non legitime coniunctis habentur, absque dotali titulo ac benedictione Sacerdotis copulati; et de Silvestro, qui Papa fuit sub A. C. 320. legitur, constituisse eum, ut Ep. fieret, qui unius uxoris fuerat, uxore a Sacerdote benedictâ, apud Damas. in eo. Ut de Siricio et Hormisda, quorum illa circa A. C. 390. iste circa A. C. 520. vixêre, nil addam: Apud quorum, ut et recentiorum saeculorum, Scriptores satis obvia est Benedictionis Nuptialis seu Ι῾ερολογίας τῆς γαμικῆς mentio. In Synodo quoque Carthag. IV. sub A. C. 398. Canon habetut, Sponsus et Sponsa, cum bemedicendi sunt a Sacerdote, a Parentibus suis, vel a Paranymphis offerantur, qui cum Benedictionem acceperit, eadem nocte, pro reverentia ipfuis benedictionis, in virginitate permaneant. Hinc marus it. Archiep. Remens. A. C. 860. invectus in eos, qui ex rapru fieri arbierabantur coniugium et ex iniquo contubernio legitimum matrimonium, et divinam memorans primi Coniugii Benedictionem, Eius rei, ait, imitatione etiam sanctâ Eccl. antiquitus sollenniter et venerabiliter custodivit eos, qui in illa, velut in Paradiso Dei, coniugio copulandi essent divinâ benedictioneet missarum celebratione coniungens. Quae viz. honesta et religiosa coniunctio, Deo auctore caepta, et eius benedictione firmata, etiam inter Gentes, quae nullam legem accepêrunt, nullam Dei Habuêrunt notitiam, legitimo ordine et naturali lege servanta est. Sic ille, seu potius Epp. omnes, per Gallias et Germaniam in Ep. ad Caesarem pro cultu et sanctimonia Domus Domini, edita ad calcem Opusculorum Petri Blesensis. A quo tempore per torum Christianum inolevit orbem, ut Nuptiae non solum a Ministro Sacro benedicerentur, sed et eiusdem interventu contraherentur, aut contractus, ante a Sponsis initus, denuo ipso praeeunte celebraretur: ut eo facilius legitimae Nuptiae a clandestinis, aut illicitis contuberniis, disterminarentur. Interim Selden. contendit, non pro recepto undique iure obtinuisse, ut Benedictiosacta, et quidem a sacro Ministro peragenda, Nupriis esser necessaria, ante Leonem Imp. sen A. C. 900. aut circiter, Imo ex Novell. 74. c. 4. probare conatur, nondum Iustiniani tempore apud Christianos Orbis Rom. inolevisse, ut Matrimonia Benedictione sacrâ sacrove aliquo Ministro, ex iure recepro necessariove sirmarentur: quid quid in adversum sive Pontificesdecreverint, sive Patres scripserint. Leo itaque illo docente, sauctionem primus edidit, περὶ τοῦ τὰ ???υνοικέ???ια ἀνευ τῆς ἱερᾶς ἐυλογίας μὴ ἐῤῥῶςθαι, Ne matrimonia circa sacram Benedictionem firma habeantur. Quam in rem eiusdem memorat constirutionem Harmenopulus Prochir l. 4. tit. 4. ut et aliam Alexii Comneni 200. postea Annis Orientis Aug. Atque Leonina haec vim iuris postea obtinuit, sicque hine ius in matrimoniis celebrandis Sacetdorale, quatenus ius intuemur Caesarcum, ortum habuit, cum antea, etiam sine Sacris, rata satis in Oriente haberentur coniugia. Quod ad Occidentem, ex verbis Ep. Evaristi Papae, saltem Evaristo tributis, in Capitula Caroli et Ludovici Caesarum relatis, ibique vim Legis obtinentibus, videtur sane non solum Benedictionis sacrae usus, adcoque ipsa contrahendi formula, in coetu sacro, praeeunte Sacro Ministro inolevisse, sed et Matrimomum ipsum inde tautum pro legitimo habitum esse: quod evenit sub A. C. 820. Alibi autem iidem Impp. ut publicae fierent Nuptiae statuere, ubi nihil de Benedictione sacra. Etiam in LL. Wisiogthorum hisce antiquioribus l. 3. c. 14. etc. exprella in connubiis mentio permissus Comitis, Dotis constitutionis, Tabularumque Dotalium, ut quae testimonii publici vicem obtinerent, nulla vero benedictionis sacrae aut Ministri sacri. Quod et de aliis LL. Vererum dicendum, quae in Re Nuptiali, sub illud aevum, adeo diversae, ut Francus v. g. qui Saxonicam iure Saxonico duxisset, eam non legitimam uxorem censeret, quia non ducta iure seu ritu Francico, renitenre imerim Conc. Tiburiensi. Postea vero, quod de Benedictione Sacra sic in Imp. Occidentale receptum est, in alia Regna Christiana, quae vicina fuere, aliter atque aliter sensim diffusum est, etc. De ritu Benedictionis in Eccl. Rom. ex Ordine Rom. cui tit. Ordo ad benedicendam Sponsam alibique dicemus quaedam in fra, ubi de Nuptialibus Ritibus ac Formulis. Addo hîc saltem, esse praeter Bededictionem communem, apud Pontificios, Benedictionem aliam, Sacramentalem dictam, quae secundis Nuptiis iure Eccl. Rom. Canonico regatur, idque ramersi pars altera tantum antea coniugium mivislet nullum. Unde in Ordine praefato, sub finem, SI BENEDICENDAE SINT NUPTIAE, habetur, Parochus Missam pro Sponso et Sponsa, ut in Missalr Rom. celebret, servatis omnibus, quae ibi praescribuntur. In Missali autem habetur haec Missa, cuius initium: Deus Israel coniungat vos, et ipse sit vobiscum, qui misertus est duobus, unicis, et nunc Domine fac eos plenius benedicere te. Et sequitur Ps. 128. aliaqueve ex Epistolis et Evangeliis, Ephes. c. 5. v. 22. et Matrth. c. 19. v. 6. Nuptiis propria, praeter communionem atque deinvicem fide servanda com monitionem. Quo facto aspergi solent aquâ benedictâ, dicitque Sacerdos: Placeut tibi Sancta Trinilas, et der BENEDICTIONEM, legitque ut solitum est, Evangelium S. Ioh. In principio erat Verbum etc. uti supra meminimus. In eadem Eccl. praeterea Annulus (alicubi et arrae) coronaque Nuptialis benedicuntur, vide infra. In Anglia sequuntur insuper Benedictiones sigulares Cubiculi Sponsalitii ac Lecti, ipsorumque in lecto Sponsorum, nocte sequente peragendae ibidem, sinitis sollemnibus atque orationibus, quae dicebantur super Sponsos prostratos ad altaris gradum et introductis illis in Presbyrerium, scilicet inter Chorum et Altare, ex parte Eccl. Australi et statutâ muliere a dextris Viri, viz. inter ipsum et altare, incipiebat olim officium Missae, et prosternebat se Sponsus et Sponsa, in oratione ad gradum Altaris, extenso super eos pallio, quod tenebatur a quatuor Clerieis per 4. cornua, in superpelliceis, nisi alter corum priûs fuisser desponsatus et benedictus: tunc enim non habebatur pallium super eos, nec dicebatur Sacramentalis Benedictio; i, e. Benedictio aliqua, cuius verba mysterium Sponsaliorum inter Christum et Eccl. suam designent. Haec enim, ut monitum, secundis nuptiis negata, quia caro benedicta trahit ad se (ut haber Rituale Sarisburiense) carnem non benedictam. Verum olim sub Eduardo III. A. C. 1321. quam plutimi Sacerdotes etiam secundie Nuptiis istiusmodi Benedictionem adhibebant, inde Rom am convolare coacti, ut suspensionis, quae hinc contracta, relaxationem a Ich. XXII. impetrarent. Post Missam (pergit idem Rituale) benedicatur panis et vimon vel aliud quid potabile, in vasculo et gustent in nomine Domini, Sacerdote dicente, Daminus vobiscum. Oremus: Benedic Dominc panens istum et hunc potum et hoc vasculum, sicut benedixisti quinque panes in deserto et sex bydrias in Chamaan Galeleae, ut sint sani et sobrii atque immaculati omnes gustantes ex eis; Salvator Mundi, qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitate Spiritus Sancti Deus. Et sequuntur Benedictiones Cubiculi atque Lecti etc. uti diximus. In qua formula quid immutatum sub Eduardo VI. A. C. 1549. qui biennio post, pluraque alia hanc in rem vide apud Selden. laudato l. 2. c. 24. et seqq. ut et hîc infra, ubi de Velandi more.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.